Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 11: Versus 11

Dico ergo, Nunquid.Quia dico excaecatos auctoritate prophetarum, putatis quod irrecuperabiliter et sine utilitate ceciderunt? quasi dicat, non. Sed casus eorum prodest, et possunt restitui, ne quis eos despiciat.Nunquid sic offenderunt, ut caderent?AUG.Hoc non ideo dicit quia non ceciderunt, etc., usque ad sed magis caveant ne dum superbiunt, cadant.Salus.Dum divisi per mundum in testimonium sunt non fictas de Christo esse prophetias.Ut illos aemulentur.Potest sic accipi: ut Judaei imitentur gentiles in bono. Hoc saepe factum est, et plenius fiet in fine saeculi, quando Judaei Christianos sequentur in fine Christi. Tunc enim manus Moysi revocabitur in sinum, tunc Moyses noster revertetur ad matrem et ad fratres. Potest etiam intelligi, ut gentes Judaeos aemulentur, id est credant, sicut et ipsi credebant. Velut gentes Dei aemulatione circa opera Judaeorum mala moveantur.
(* Traductions européennes)